{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.37.295.25-48","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.37.295.25-48","ref":"2.37.295.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.37.295.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.37.295.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.37.295.25.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Josephus quoque (sicut a quodam dictum est) vernaculus Judaeorum in libro octavo Antiquitatum titulo tertio multa de templi constructione locutus est, quod a Salomone fabricatum esse dignoscitur. Nos enim et tabernaculum, quod ejus imago primitus fuit, et templum ipsum fecimus pingi, et in corpore pandectae nostrae grandioris fecimus collocari; quatenus, quod Scripturae divinae textus de ipsis eloquitur, oculis redditum clarius panderetur. In montibus autem sanctis, significat apostolos et prophetas, qui soliditate fidei et excellentia sanctitatis montes vocantur. Merito ergo tali vocabulo nuncupati sunt, in quibus est vera Dei Ecclesia constituta. Vers. 2. Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Ecce jam de illa civitate loquiturv cujus ante fundamenta laudavit. Quae figura dicitur anastrophe, id est inversio: quoties ea quae superius dicenda sunt, ponuntur inferius. Dicit enim: Diligit Dominus portas Sion. Sion (sicut saepe diximus) mons est Jerosolymitanus, interpretatus specula, per quem Jerusalem illa futura decenter advertitur. Cujus portas diligit Dominus, id est fidem, charitatem, baptisma, poenitentiam, et quidquid in illam civitatem acquisitos populos intromittit. Sive (ut quidam volunt) duodecim apostolos significant, quorum sancta praedicatio fidelibus aeterni Regis palatia reseravit. Studiose vero perquirendum est quod addidit, super omnia tabernacula Jacob. Tabernacula Jacob, significant Ecclesiam catholicam, quae modo construitur. Haec contra saeculi hujus adversitates expeditionali semper exercitatione confligit. Et quoniam ista futurae illius Jerusalem portat imaginem, ubi est beata vita et aeterna felicitas, merito supra istam illa spiritualis diligi dicitur, in qua jam nihil confusionis, nihil perturbationis esse declaratur. Et intuere quia illa sic plus amari praedicitur, ut et ista sine dubio diligi sentiatur. Vers. 3. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. More suo futura pro praeteritis ponit. Nam ista civitas in secunda parte Domini attestatione laudabitur: de qua merito gloriosa dicta referuntur, quae Creatoris sui cognoscitur voce praedicanda· Vers.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.37.295.1-24","label":"2.37.295.1 to 2.37.295.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.37.295.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.37.295.1"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.37.295.49-72","label":"2.37.295.49 to 2.37.295.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.37.295.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.37.295.49"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}