{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.4.184.236-269","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.4.184.236-269","ref":"2.4.184.236","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.4.184.236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.4.184.236","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.4.184.236.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"et consequens erat illum exaudiri, qui a majestate sua non poterat segregari. Quod schema dicitur prospbonesis, Latine exclamatio: quoties inter alia quae loquimur, ad Deum subito verba convertimus. Vers. 17. Vespere, et mane, et meridie narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Intendamus animo, quia haec verba magna sacramenta nobis denuntiant. Vespere significat tempus traditionis, quando eum Judas cohortibus noscitur prodidisse quaerentibus. Mane, cum ad Pontium Pilatum perductus est audiendus. Meridie, quia bora sexta, ut evangelista dicit, in cruce suspensus est. Meridies quippe dictus est, quasi medius dies. His consequentia verba redduntur. Narrabo pertinet ad vesperam: quia omnia locatum constat, quae Judas nequissimus facere disponebat. Annuntiabo, ad mane respondet, quando dicente Pilato: Tu es rex Judaeorum (Joan. XVIII, 33); Annuntiavit: In hoc natus sum, et caetera quae ibi dicuntur a Domino. Junxit etiam, et exaudiet vocem meam; ad meridiem pertinet, quando in cruce dixit: Consummatum est; et emisit spiritum (Joan. XIX, 30). O mira brevitas! In hoc uno versiculo tam magnus actus ille narratus est, ut quod in illa latitudine cognoscitur expositum, in hac brevitate probaretur esse collectum. Vers. 18. Liberavit in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi, quoniam inter multos eram mecum. Hoc est quod superius exauditam dicit vocem suam, ut resurrectionis beneficio ejus anima liberaretur in pace. Et a quibus liberaretur consequenter exponit: ab his scilicet qui appropinquant mihi. De illis dicit qui laudibus fictis reddere videbantur obsequium, et corde favebant nihilominus inimicis, a quibus merito animam suam dicit esse liberatam. Erat enim gravissimum inimicitiae genus esse corde adversarios, et lingua simulare devotos. Vers. 19. Exaudiet Deus, et humiliabit eos, qui est ante saecula. Exaudiet utique superiora quae dicta sunt. Humiliabit eos, scilicet ad credendum; ut qui per superbiam fidem declinaverant Christianam, per humilitatem iterum lumen veritatis agnoscant.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.4.184.209-235","label":"2.4.184.209 to 2.4.184.235","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.4.184.209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.4.184.209"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.4.184.270-297","label":"2.4.184.270 to 2.4.184.297","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.4.184.270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.4.184.270"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}