{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.40.11","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.40.11","ref":"2.40.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.40.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.40.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.40.11.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Vers. 9. Quoniam omnes dies nostri defecerunt: et in ira tua defecimus: anni nostri sicut aranea meditabantur. Brevitatem vitae humanae dicit per iram Domini provenisse: quoniam longioris vitae praesumptione peccabant. Ad quam enim brevitatem pervenerint post illam numerositatem prioris saeculi infra dicturus est. Nam quod dicit: Omnes dies nostri defecerunt, ad annos pertinet imminutos. Quod vero sequitur, et in ira tua defecimus, ad tribulationes aerumnasque respicit, quas in ipsa vita parvissima sustinemus: quoniam insolentia nostra aliter non poterat corrigi, nisi per flagella Domini probaremur affligi. Sequitur nimis apta comparatio: Anni nostri sicut aranea meditabantur. Malignitatem vitae nostrae posita similitudo declarat. Aranea enim est animal debile ac tenuissimum, quod transeuntibus muscis ad escam sibi procurandam quaedam retia dolose contexit: sic anni eorum qui sceleratis operibus dediti sunt, inanibus et subdolis machinationibus occupantur. Aranea enim dicta est, quod sit arida nimisque subtilis. Et vide quemadmodum actus ipsos [ed., ipsius] positum verbum declaret. Meditabantur, dixit, non operabantur; ut ostenderet eos sine aliqua utilitate transiisse, qui sub nullo fructu bonorum, sed sub ancipili meditatione vixerunt.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.40.10","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.40.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.40.10"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.40.12","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.40.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.40.12"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}