{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.43.4","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.43.4","ref":"2.43.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.43.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.43.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.43.4.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"Induit Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Iste locus est secundas, quem diximus a fortitudine. Et respice quod prius comma in eodem verbo finivit, unde posterius inchoavit. Quae figura dicitur epembasis, quoties ad decorem dictionis sermo aliquis iteratur, sicut est illud: Psallite Deo nostro, psallite; psallite Regi nostro, psallite, et his similia. Fortitudinem vero induit, quando in passione sua Judaeis se tenere quaerentibus respondit: Ego sum (Joan. XVIII, 5, 6). At illi abierunt retrorsum; et terrore magno perculsi, qui ad vim faciendam venerant, ipsi potius corruebant. Si ista duo spritualiter accipiamus, om nino conveniunt; decorem induit eis quibus fidei veritate Dei Filius apparebat; fortitudinem autem induit adversus eos qui ei credere noluerunt, judicium comminando praedicens eis debitas poenas impios esse passuros. Praecinxit se, illud forte significat, quando praecinxit se linteo et pedes discipulis lavit (Joan. XIII, 4). Illa enim humilitas et decorem habuit, quia dignatus est coelorum Dominus humillimam obsequium suis famulis exhibere. Habuit et fortitudinem, quia per humilitatem diaboli malitiam superbiamque prostravit.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.43.3","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Xcii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.43.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.43.3"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.43.5","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Xcii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.43.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.43.5"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}