{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.44.11","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.44.11","ref":"2.44.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.44.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.44.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.44.11.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Vers. 9. Qui plantavit aurem, non audiet; aut qui finxit oculum, non considerat? Vers. 10. Qui corripit gentes, non arguet; qui docet hominem scientiam? His duobus versibus per singulas sententias decurrit pulcherrima nimis et absoluta probatio: quae tamen increpative legenda est. Dicit enim: Qui tribuit aurem diversis creaturis suis, sibi denegavit auditum! Qui plasmavit oculum, non habebit aspectum! Qui praedicationibus prophetarum gentes arguit, ipse minime judicabit! Qui docuit hominem scientiam ipse rationis indigus permanebit! Quin potius artifex rerum modum uniuscujusque dispensans, nulli creaturarum tantum tribuit, quantum in se esse cognoscit. Desinat ergo vana praesumptio imaginari velle falsissima. Sola enim Divinitas est quae omnia veraciter, omnia potest nosse perfecte. Inspiciamus etiam quam pulchre locutionis ordo decurrat. Dicit enim: Qui plantavit aurem, et non sequitur, non habet aurem, sed dixit, non audiet. Talis etiam modus locutionis sequitur, aut qui finxit oculum, non dixit, non habet oculum, sed dixit, nm considerat; ut ostenderet virtutes audiendi videndique in Deo esse, non membra. Quas argumentationes breves atque lucidissimas enthymemata, id est mentis conceptiones dialectici appellare voluerunt. Has pro brevitate sui oratores frequenter propriis distinctionibus aptaverunt. Hic autem syllogismos constat ex propositione et conclusione, sibi tamen utrisque contrariis; sicut hic factum est; nam proposuit, Qui plantavit aurem; conclusit ex contrario, non audiet, et reliqua quae in eo versu sequuntur hujusmodi.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.44.10","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Xciii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.44.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.44.10"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.44.12","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Xciii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.44.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.44.12"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}