{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.46.323.1-21","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.46.323.1-21","ref":"2.46.323.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.46.323.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.46.323.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.46.323.1.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Canticum David, quando domus aedificabatur post captivitatem. Quantum ad litteram pertinet, tempus illud significatur in titulo cum a Zorobabel filio Salathiel post captivitatem templum Jerosolymitanum constat esse reparatum, quod usque ad superficiem terr» Chaldaeorum manus inimica destruxit. Sed cum nihil tale in subsequentibus dicat, nec aliquando titulus discrepet a narratione psalmorum, restat ut eum spiritualiter exquirere debeamus. Destructa domus aedificatur, quando anima post captivitatem peccati ad intelligentiam veritatis coeperit (Domino praestante) remeare. Domus enim ista, id est universalis Ecclesia, in qua Christus inhabitat, vivis lapidibus semper exstruitur. quia quotidie de confitentibus aedificationis sumit augmentum; nec aedificari desinit donec usque ad finem saeculi praedestinatorum numerus impleatur. Mente sane condendam est psalmum hunc secundum esse eorum qui de primo et secundo adventu Domini proloquuntur. Divisio psalmi. In prima parte psalmi commonet propheta generalitatem cantare Domino, et in toto orbe terrarum annuntiare dominicae incarnationis adventum: quoniam super omnes deos ipse verus est Dominus. Secunda parte diversas admonet gentes ut primo semetipsos offerant, postea munera praedicationis exsolvant: Domini adventum utrumque commemorans, quando est judicatus ab homine, et quando judicaturus venerit mundum. Expositio psalmi. Vers. 1. Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra· Superiore psalmo commonuit propheta Judaeos, ut deposita duritia cordis ad credulitatem venirent Domini Christi. Sed quia in illis permansura erat obstinata malignitas, convenienter nunc admonet gentes, ut canticum novum debeant ei dicere. Cantat enim Domino canticum novum qui, vetere homine deposito, per gratiam baptismatis feliciter innovatur. Et tunc de ipso domus Domini aedificatur, quando post imperium diaboli in numerum beatissimae congregationis acquiritur. Iste canius est qui mentem purissimam consolatur; ista modulatio quae medullitus delectat, quando vere cantat anima, quae sc a peccatis per Dei gratiam aestimat esse liberandam.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.45.321","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Xciv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.45.321","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.45.321"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.46.323.22-50","label":"2.46.323.22 to 2.46.323.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.46.323.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.46.323.22"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}