{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.46.323.239-249","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.46.323.239-249","ref":"2.46.323.239","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.46.323.239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.46.323.239","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.46.323.239.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Formam terrae ideo Scriptura orbem vocat, eo quod respicientibus extremitatem ejus circulus semper appareat, quem circulum Graeci ορίζοντα vocant. Quatuor autem cardinibus eam formari dicit, quia quatuor cardines, quatuor angulos quadrati significant, qui intra praedictum terrae circulum continetur. Nam si ab orientis cardine in austrum et in aquilonem singulas rectas lineae ducas, similiter quoque et si ab occidentis cardine ad praedictos cardines, id est austrum et aquilonem, singulas rectas lineas tendas, facis quadratum terrae intra orbem praedictum. Sed quomodo quadratus iste demonstrandus intra circulum scribi debeat, Euclides in quarto libro Elementorum evidenter insinuat. Quapropter recte Scriptura sancta faciem terrae, et orbem vocat, et quatuor eam dicit cardinibus contineri. Conclusio psalmi. Audiamus quae nos propheta commoneat cantare Domino, afferte ad eum hostias viventes. Non sit nobis pars cum diabolo, et erit sine dubitatione cum Christo. Tunc enim (sicut titulus ait) post captivitatem peccatorum Domini domus ex nobis potest aedificari, si meruerimus vivi lapides inveniri. Obsecremus jugiter, deprecamur incessanter: agnoscet humilem, cnm ad damnandum venerit contumacem; nec puniet peccatorem, cum probaverit jugiter confitentem.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.46.323.216-238","label":"2.46.323.216 to 2.46.323.238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.46.323.216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.46.323.216"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.47.1","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Xcvi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.47.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.47.1"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}