{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.48.4","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.48.4","ref":"2.48.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.4.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Vers. 2. Quia mirabilia fecit Dominus; salvavit eum dextera ejus, et brachium sanctum ejus. Causa redditur cantici novi, Quia mirabilia fecit Dominus; scilicet quando caecis lumen, claudis gressum, surdis etiam donavit auditum, et caetera hujuscemodi quae contra usum naturae humanae facta, Evangeliorum textus insinuat. Sed ista fecerunt et sancti ejus. Audi quod sequitur, ut revera intelligas rem singularem novo cantico fuisse concessam: salvavit eum dicit, id est Christum Dominum, dum mundi istius peccata nescivit, dum triduana velocitate surrexit a mortuis. Sed qui eum salvavit, subsequitur, dextera ejus, id est omnipotens Verbum; non quia alter est Christus, et alter omnipotens Verbum, quod sibi Nestoriana confingit insania; sed hoc vult intelligi, ut ipsum salvasse cognosceres, qui dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Brachium vero quod addidit, sic et Isaias propheta de Filio dicit: Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Dextera pertinet ad operationes mirabiles; brachium ad fortitudinem singularem.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.48.3","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Xcvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.3"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.48.5","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Xcvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.5"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}