{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.48.6","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.48.6","ref":"2.48.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.6.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Vers. 4. Memor fuit misericordiae suae Jacob, et veritatis suae domui Israel; viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Memor fuit dictum est, quia promissa complevit. Haec est autem promissio quam Isaias prophetavit, dicens: Videbit omnis caro salutare Dei (Isai. LII, 10). Huic autem promissioni aptum nomen impositum est, misericordiae suae; ut Creator coeli terraeque homo fieri dignaretur, et humanum genus peccatorum vinculis obligatum adventus sui beneficio liberaret. Jacob (sicut saepe diximus) populum Novi Testamenti non incongrue videmur accipere: quia sicut Jacob fratri benedictione anterior exstitit, cum postea natus fuerit, ita et Christiana plebs priorem populum Synagogae fidei gressibus antecessit. Et ne intellectum nostrum diversa nominum dissimilitudo confundat, perscrutemur quare additum sit, et veritatis suae domui Israel; ut non solum hoc datum intelligeremus populo qui post adventum Domini dictus est Christianus, sed etiam illi qui eum de Virgine nasciturum esse crediderunt. Israel enim significatur omnis fidelis qui Deum pura mente conspexerit. Misericordiam posuit in Jacob, et veritatem in Israel. Misericordia quippe fuit, quando hominem liberaturus advenit; veritas, quando sancti facie ad faciem videbunt, quem hie (sicut dicit Apostolus) in aenigmate per speculum (I Cor. XIII, 12) contuentur. Addidit, viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Quo dicto haereticorum pravitas omnis exclusa est, qui putant Domini Salvatoris localem concessam terris fuisse culturam. Viderunt, dicit, mente conspexerunt, quod per totum mundum constat effectum. Quanti sunt enim qui eum carnalibus oculis in Judaea gente videre potuerunt? Sed cum hic dicat, omnes fines terrae, dubium non est ad fidem esse referendum, ut nobis possit veritas constare verborum.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.48.5","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Xcvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.5"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.48.7","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Xcvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.7"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}