{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.48.9","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.48.9","ref":"2.48.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.9.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Vers. 7. In tubis ductilibus et voce tubae corneae; jubilate in conspectu Regis Domini. Respiciamus omnia haec verba divinis mysteriis esse plenissima. Duo genera fuisse tubarum ad quasdam similitudines exprimendas apud Hebraeos, Numerorum nobis liber insinuat (Num. X, 2). Unum quod argento ductili formabatur; hoc ad Spiritum sanctam, qui per prophetas locutus est, competenter aptatur. Argenteus enim a munditia dicitur et candore verborum; sicut alibi ipse dicit: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, terrae purgatum septuplum (Ps. XI, 7). Ductilibus autem significat quia fideles diversis passionibus tunsi (Domino largiente) proficiunt, et tanto plus crescunt, quanto amplias duri mallei fuerint iteratione percussi. Malleus enim est diabolus, de quo propheta dicit: Contritus est malleus universae terrae (Jer. L, 23). Vox est autem tubae corneae patientiae fixa tolerantia, quae velut cornea substantia in viris fidelibus amore Domini perseverat. His ergo tubis psallit Domino, qui utrisque virtutibus devotus exsultat, qui et Dominum mundo corde praedicavit, et ejus misericordiam patientiae virtute sustinuit. Sequitur, Jubilate in conspectu Regis Domini. Completa est in hoc commate, quae in superioribus partibus suspensa videbatur esse sententia. Hic enim dicit ubi sit jubilandum, ubi cantandum, ubi exsultandum, ubi psallendum, ubi in psalmo citharizandum, ubi in cithara psalmizandum, ubi jubilandum in tubis ductilibus et corneis; scilicet in conspectu Regis Domini, quando in illa judicatione justi praemia promissa recipient. Per has enim varietates significatur diversis sanctis operibus, diversis donis in conspectu Domini esse gaudendum. Sive ista sic dicit hic esse facienda, ut semper ad eum mentio dirigatur intentio.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.48.8","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Xcvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.8"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.48.10","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Xcvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.10"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}