{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.49.10","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.49.10","ref":"2.49.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.49.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.49.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.49.10.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Vers. 8. In columna nubis loquebatur ad eos: quia custodiebant testimonia ejus, et praecepta ejus quae dedit illis. Non vacat quod dictum est, in columna nubis, quia semper ista in aedificatione domus pro fortitudine ponitur et decore. In hac ergo specie loquebatur illis Dominus, quae venturam fabricam Ecclesiae nuntiabat. Sed quia illis tunc per nubem verba fecit, nobis per sanctum scabellum suum, id est per incarnationem et loqui evidentius, et apparere dignatus est. O scabellum omnibus templis excelsius, omnibus spiritualibus creaturis multo praestantius! sicut dicit Apostolus: Cui autem dixit angelorum: Sede a dextris meis (Hebr. I, 5)? Sed quid mirum, si ille scabellum dicitur, qui se vermi, scarabaeo, herbae fullonum, et angulari lapidi comparavit, non vilitatis [ed., utilitatis] intuitu, sed humilitatis affectu; quam sumendo tantum fecit excelsam, quantum prius fuit in hoc mundo parvissima? Sequitur, quia custodiebant testimonia ejus, et praecepta ejus, quae dedit illis. Reddit causas quare eos exaudire Dominus dignaretur: quia ipse illum vere diligit, qni ejus mandata custodit, sicut ipse discipulis dicit: Si me diligitis, mandata mea servate (Joan. XIV, 15). Testimonium est per signa aliqua praecedentis rei posita significatio, sicut in Heptateucho dicit: Hoc erit vobis in testimonium. Praecepta enim pertinent ad legem quam per Moysen visi sunt accepisse. Unde ostenditur efficacissime placere Deo, quando a nobis ejus completur imperium.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.49.9","label":"Part 2, Ex Positio In Psalmum Xcvuiii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.49.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.49.9"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.49.11","label":"Part 2, Ex Positio In Psalmum Xcvuiii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.49.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.49.11"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}