{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.50.4","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.50.4","ref":"2.50.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.50.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.50.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.50.4.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":172,"text":"Vers. 2. Servite Domino in laetitia; intrate in conspectu ejus in exsultatione. Licet servilia Domini diversis videantur officiis expediri, ut sunt ordines ecclesiastici, monasteria fidelium, eremitae solitarii, laici devoti; omnia tamen ad ista tria verba proprie referuntur, ut Domino sub laetitia serviatur, non in murmuratione aut amaritudine mentis, sicut factum est in deserto, quando contra Dominum Judaicus populus murmuravit. Sed ista laetitia utique charitas est, quae (sicut dicit Apostolus) non inflatur, non agit perperam, non est ambitiosa (I Cor. XIII, 5), et reliqua quae hanc virtutem egregiam mirabili narratione describunt. Quapropter illi sub laetitia Domino serviunt qui eum supra cuncta diligunt, et invicem se fraterna charitate respiciunt. O libera servitus! o servitium supra cunctas dominationes eximium, quibus talis laetitia tribuitur, qualis in regnorum gloria non habetur! Sed istam laetitiam quae in hoc mundo praecipitur, vide quale praemium subsequatur. Dicit enim: Intrate in conspectu ejus in exsultatione. Multo difficilius, multo praestantium est ante tanti judicis gaudere conspectum, ubi sic convenire conscientia commonetur, ut gaudia tunc sumat humilitatis, quando superbis omnibus probatur esse terribilis.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.50.3","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Xcix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.50.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.50.3"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.50.5","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Xcix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.50.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.50.5"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}