{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.7.3","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.7.3","ref":"2.7.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.7.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.7.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.7.3.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Expositio psalmi. Vers. 1. Si vere utique justitiam loquimini, justa judicate, filii hominum. Christus Dominus Judaeos invehitur [ms. A., convenit] de bis quae longa post erant aetate facturi. Loquuntur enim falso justitiam legis, qui non sunt recta judicaturi. Vere autem illi aequabilia dicunt, qui justa facturi sunt; sermo enim rectus vitae debet esse consimilis. Voces ergo illas hic arguit Judaeorum, quando captiose dicebant: Magister, scimus quia a Deo venisti, et viam Dei in veritate doces. (Matth. XXII, 16). Ista quidem justa erant, sed illi ea veraciter minime loquebantur: quoniam si fuissent certissima mente prolata, irreprehensibilia eorum potuerant esse judicia; nec postea dixissent Pontio Pilato: Crucifige, crucifige, quia se Dei Filium esse confirmat (Joan. XIX, 6, 8). Sic enim judicaverunt, ut non recte, sed ficte locuti justitiam comprobentur. Hoc argumentum in topicis dicitur a contrario. Contrarium est enim recta loqui, et perversa facere. Nonnulli vero hinc faciunt quaestionem, dicentes, hic quidem praeceptum esse. Justa judicate, cum legatur in Evangelio: Nolite judicare, ne judicemini (Luc. VI, 37). Sed ista sententia non nobis tollit in totum licentiam judicandi; nam quod dicit, nolite judicare, de illis factis vult intelligi quae sensus noster non praevalet intueri. Sunt enim quaedam media quae ignoramus quo animo fiant, quia et bono et malo fleri possunt, de quibus temerarium est homini judicare. Hic autem praecipit nobis de his quae manifesta sunt justa judicare. Ita fit ut sententiae istae, dum discussae fuerint, nequaquam sibi contrariae esse videantur. Quem locum Pater Augustinus de Sermone Domini in monte, libro secundo (Cap. 28) latius diligentiusque tractavit.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.7.2","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.7.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.7.2"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.7.4","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.7.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.7.4"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}