{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.8.197.74-101","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.8.197.74-101","ref":"2.8.197.74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.8.197.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.8.197.74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.8.197.74.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Addidit, neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine. Quamvis in Dominum Salvatorem diabolica fortitudo surrexerit, modo eum in pinna templi constituendo, modo offerendo divitias: tamen nihil tale in eum praesumere ausi sunt, qualia nobis viliorum tentamenta efficaciter ingerere consuerunt. Iniquitas hic pro malevolentia intelligenda est; peccatum vero pertinet ad sceleris operationem, quae omnimodis a Domino fuisse probantur extranea. Natura enim humanitatis a Domino assumpta probatur esse, non culpa; sed tamen ipsum fortem sustinuit tentatorem, quia carnem nostrae fragilitatis assumpsit; nec aliter fieri potuit ut jus suum exilium juste perderet, nisi ad vitae pervenisset auctorem. Sic triste frigus veniente tepore dissolvitur: sic nox tenebrosa discedit, quando claritas serenae lucis advenerit. Sed haec de se vere dicit Caput nostrum. Caeterum ista professio membris non potest convenire subjectis. Vers. 4. Sine iniquitate cucurri, et dirigebar: exsurge in occursum mihi, et vide. Potest quis currere et non dirigi, ut illi quorum vita tortuosis semitis irrotatur; nec ad rectum perveniunt iter qui nulla veritate diriguntur. Christus enim mundana in vitam recto tramite transcurrit; nec iniquitas Illi obviare potuit, quae actus semper humanitatis intorquet. De ipso enim octavus decimus psalmus ait: Exsultavit ut gigas ad currendam viam: a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Psal. XVIII, 6, 7). Hoc enim erat dirigi, unde venerat, ut rediret. Sed sic venit a Patre, ut non recederet a Patre; sic discessit a mundo, ut non desereret fideles, sicut ipse ait: Non vos dimittam orphanos (Joan. XIV, 18); et, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Sequitur, exsurge in occursum mihi. Hic jam tropicis allusionibus potentia resurrectionis exprimitur, ut petat Patrem sibi occurrere, ad se scilicet venientem; cum nec ille ab ipso aliquando discesserit, nec iste ad eum, quantum ad supernam naturam pertinet, facie novitatis advenerit: sed sicut ipse in Evangelio dicit: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.8.197.42-73","label":"2.8.197.42 to 2.8.197.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.8.197.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.8.197.42"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.8.197.102-128","label":"2.8.197.102 to 2.8.197.128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.8.197.102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.8.197.102"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}