{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 2.9.10","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.9.10","ref":"2.9.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.9.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.9.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.9.10.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Vers. 7. Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Effrem [ms. A., Ephraim] fortitudo capitis mei; Juda rex meus. Discutiamus haec nomina, quoniam ea, sicut jam diximus, significationes rerum continere manifestum est. Galaad interpretatur acervus testimonii, quod ad martyres referti posse non dubium est. Testes enim Graeca lingua martyres dicuntur. Ergo acervus ille testimonii, qui coelestium granorum numerositate collectus est, magnam significat esse martyrum congregationem. Acervus enim de imo turgens, ad summum tendit; qui juste martyribus comparatur, quoniam ad immortalia dona perducti, coelesti summitate poliuntur. Hunc ergo acervum merito suum fidelis populus dicit, ex quo constat effectus. Sequitur, et meus est Manasses. Manasses interpretatur oblitus. Inter illas enim persecutiones fidelium, magnum opprobrium videbatur Ecclesia sustinere, quando quicunque Christianus inventus fuisset, praecepto principum paganorum capitali crimine damnabatur. Hoc ergo opprobrium jam probatur abolitum et felici oblivione consumptum, quando Christianum esse in orbe Romano nunc gloria est. Merito ergo fidelis populus dicit oblivionem illam esse suam, quae erat de scelerum abolitione ventura, sicut Joseph dicit: Oblivisci me fecit Dem dolorem et domum patris mei (Gen. XLI, 51). Addidit, et Effrem fortitudo capitis mei. Effrem fructificatio dicitur; sed quae sit ista fructi Acatio consequenter exponitur, fortitudo capitis mei. Quis alter nisi Salvator est Dominus, qui carne moriendo per gloriosissimam resurrectionem suam contulit spei nostrae copiosissimum fructum? sicut in Evangelio Dominus dicit: Nisi granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 24). Adjecit, Juda rex meus. Juda Christus significatur, qui secundum cantem de Judae stirpe descendit. Iste ergo populus a tituli illa inscriptione non discrepat, qui regem sibi Judam, id est Salvatorem esse testatur. Et cum exsultatione dicendum est: Juda rex meus, quoniam haec est fidelium gloriosa confessio","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.9.9","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.9.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.9.9"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 2.9.11","label":"Part 2, Expositio In Psalmum Lix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.9.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.9.11"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}