{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.1.7","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.1.7","ref":"3.1.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.7.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Vers. 4. Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt. Subjunxit causam deprecationis suae, ut illud orationum tam ingens desiderium miseriarum cognosceretur fuisse multarum, et facilius benevolentiam pii judicis obtineret magnarum calamitatum allegata necessitas. Fumum videmus de flamma quidem egredi, sed in auras liquidas tenuissime dissipari; nec substantia ejus manet, quamvis ex corporali incendio generatus esse videatur. Merito ergo dies peccatorum globis fumiferis exaequantur, quos involutis ac tetris actionibus decepti homines perdiderunt. Quod maxime ad superbiam mundi respicit, quae quanto plus extollitur, tanto amplius evanescit. Isle enim pauper ad humilitatem salutiferam Christi vehementer intentus erat [mss. A., F., inhaeserat], qui diabolicam arrogantiam superbiamque damnabat. Sequitur, Et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt. Sicut opinione prospera bene meritorum ossa, id est animi fortitudo pinguescit, quando eorum conscientia felici recordatione laetatur, sicut dicit Salomon: Fama bona impinguat ossa (Prov. XV, 30), ita recordatione contraria peccatorum, virtus tanquam frixa contrabitur, dum oblocutiones hominum, et conscientiae suae judicia graviter expavescit. Sive hic confrigitur peccator, quoniam futuros ignes incendiaque formidat; nam qui se pavescit arsurum, ipsius incendii terrore jam frigitur. Quaeri solet quid sibi velit, quod talia se dicant poenitentes perpeti, qualia humana natura non praevalet sustinere. Primum est, quod per exaggerationem positam magnitudo delicti bene potest intelligi, cui tanta satisfactio videtur offerri; deinde, quod ad nova vitia non trahuntur, qui se de praeteritis plurima debere cognoscunt.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.1.6","label":"Part 3, Titulus Psalmi Ci","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.6"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.1.8","label":"Part 3, Titulus Psalmi Ci","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.8"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}