{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.1.8","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.1.8","ref":"3.1.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.8.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"Vers. 5. Percussus sum sicut fenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum manducare panem meum. Per operationes humillimas benevolentia Judicis comparata, venit ad miseriarum suarum flebilem narrationem; ut cito remedium sumeret, si passionem suam pio medico non taceret. Bene autem genus humanum feno transitorio comparatur, quod et viriditatis habet laetitiam temporalem, et percussum facile sentit injuriam; sic quandiu in lege Domini mandatisque consistimus, tanquam viridia fena vegetamur; sed mox ut ab ejus praeceptis fuerimus diabolica falce succisi, statim arescimus, et cor nostrum peccati sterilitate siccatur. Non enim beneficii ejus pabulum habere potest anima, a quo delictis facientibus probatur esse divisa. Illi autem semper hilares, semper amoeni sunt, qui a jussis Domini non recedunt. Sequitur, quia oblitus sum manducare panem meum. Reddit causam cur percussum cor ejus aruerit: quia oblitus fuerat panem suum manducare, unde se noverat spiritualiter posse saliari. De isto enim pane Dominus dicit: Ego sum panis vita, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). Nam quemadmodum poterat de amissione panis conqueri corporalis, qui, se jejuniis gaudebat affligi? Hic [ed., hinc] enim exprimitur natura peccantium, quia dum delictum appetitur, contemplatio Domini non habetur.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.1.7","label":"Part 3, Titulus Psalmi Ci","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.7"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.1.9","label":"Part 3, Titulus Psalmi Ci","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.9"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}