{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.17.25","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.17.25","ref":"3.17.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.17.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.17.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.17.25.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Vers. 26. Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vos [mss. A., B., F., vobis] de domo Domini. Quarta sectio quae superest introitur; ubi de adventu Domini suave munus laudis offertur, et subtiliter Anticristi praesumptio iniqua damnatur. Haec figura dicitur emphasis, quae significat etiam id quod non dicit. Dicendo enim, Benedictus qui venit in nomine Domini, illum constat esse maledictum qui in suo nomine creditur esse venturus. Et ut Christum omnipotentem Dominum esse cognosceres, dicit eum venisse in nomine Domini, ne aliquid de ipso carnaliter meus humana sentiret. Hoc etiam et Evangelii textus ostendit, dicens: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepis is me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis (Joan. V, 43). Sequitur, benediximus vos de domo Domini. Ab illo populo fideli quem praefati suum, hoc dicitur reliquis Christianis, qui quasi sacerdotali dignitate subvecti loquuntur ad plebem, ostendentes Domini benedictionem devotae plebi per antistites salubriter dari. Et ne hoc dubitanter acciperes, dicit, de domo Domini, id est de Ecclesia catholica, unde salutare baptisma venit, unde communicatio sancta procedit, unde olei sacrati unctione mundamur, unde omnis denique benedictio vera praestatur.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.17.24","label":"Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.17.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.17.24"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.17.26","label":"Part 3, Expositio In Psalmum Cxvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.17.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.17.26"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}