{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.18.403.598-624","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.18.403.598-624","ref":"3.18.403.598","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.18.403.598","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.18.403.598","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.18.403.598.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Sed quoties immensum atque incomprehensibile legitur, illud aeternum judicium debemus accipere, quod ex toto hic non valemus advertere. Istud vero praesentis mundi est, quod se cognovisse testatur; ut hominem animi tumore peccantem humiliatum corrigat, et supplicantem sibi misericordia divina recipiat. Quis enim dubitet summae aequitatis esse judicium, ut qui per su perbiam delinquunt, devota humilitate purgentur? Et intuere quia hic non dicit, credidi, sed cognovi, id est expertus sum; ut in suis passionibus atque beneficiis hanc se aequitatem Domini cognovisse monstraret. Vers. 76. Fiat nunc misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. Merito petiit misericordiam, qui prius in humilitate sua confessus fuerat justa Domini fuisse judicia. Nam inter aerumnas multiplices et saeva certamina tormentorum consolatricem rerum istarum misericordiam petit: ut adversitates saeculi ferre potuisset, quas sibi ad purgationem vitiorum proficue noverat contributas. Non enim auferri sibi talia postulavit, sed in eis se expetit consolari. Consolatio enim est, quando miseriarum patientiam donat, tormenta saeva retemperat, et afflicti animi moerores beatitudinis promissione confortat. Sequitur, secundum eloquium tuum servo tuo. A communi subjunge, fiat, id est secundum illam promissionem qua spopondit in Evangelio se tribulatos in passionibus minime relicturum. Vers. 77. Veniant mihi miserationes tuae, et vivam; quia lex tua meditatio mea est. Sufficienter expressum est quid per misericordiam Domini consequamur, vitam scilicet aeternam. Nam cum istud sibi diceret esse tribuendum, postulavit ut veraciter vivere mereretur; quia sola illa bene dicitur vita, quam nec molestia ulla sollicitat, nec mors suspecta contristat; de qua in Evangelio dictum est: Si vis venire ad vitam, serva mandata (Matth. XIX, 17). Nec moveat quod non addidit aeternam; tanta est enim vis ejus nominis, ut cum sola vita dicitur, aeterna potius sentiatur. Hanc ergo vitam dicit se debere promereri, quia meditatio ejus bonis monstrabatur operibus occupata.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.18.403.570-597","label":"3.18.403.570 to 3.18.403.597","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.18.403.570","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.18.403.570"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.18.403.625-654","label":"3.18.403.625 to 3.18.403.654","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.18.403.625","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.18.403.625"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}