{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.2.343.23-52","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.2.343.23-52","ref":"3.2.343.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.2.343.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.2.343.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.2.343.23.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Vers. 2. Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Primum versum repetit decora replicatione verborum, ut studium maximum concitaret geminata sententia: ne ad opus tale anima dissimulatione noxia segnior esse videretur: ante omnia monens, ut se cuncta ab eodem meminerit accepisse. Ille enim laudare nunquam desinit, qui collata beneficia non potest oblivisci. Intuere praeterea quod dictum est, retributiones: quoniam aliud debebatur hominum delictis, aliud retributum [mss. A., B., retribui] cognoscitur absolutis. Hoc est enim quod oblivisci nulli fas est, ut qui erat obnoxius poenae, dignus fieret mox honore. Sed quae istae sint retributiones Domini consequenter enarrat, quas si homo cogitat, beneficia ipsius tota mente collaudat. Vers. 3. Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos. Vers. 4. Qui redimit de interitu vitam tuam, qui satiat in bonis desiderium tuum. Vers. 5. Qui coronat te in miseratione et misericordia: renovabitur sicut aquilae juventus tua. In his tribus versibus exponuntur sub quinaria divisione retributiones futuri saeculi, quas sanctis suis Dominus pia miseratione [mss. A., B., F., misericordia] largitur. Quae figura dicitur synathroismos, id est congregatio, quando in unum cumulum aspera crimina aut nimis suavia beneficia colliguntur. Primo enim fit propitius peccatis eorum, quando remissis delictis in pace dignatur suscipere peccatores. Secundo, sanat omnes languores fidelium, cum securitas et immortalitas aeterna in resurrectione conceditur, id est. Cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 54). Tertio, redimet de interitu vitam nostram, quando nos ab aeternae mortis calamitate submoverit; scilicet, ut non audiamus: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Quarto, satiat in bonis desiderium beatorum, cum eis dicitur: Venite, benedicti Patris mei (Ibidem, 34). Quinto, coronat in miseratione et misericordia sua, quando jam beatis praemia digna restituit [ed., restituet], sicut dicit Apostolus: De caetero superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.2.343.1-22","label":"3.2.343.1 to 3.2.343.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.2.343.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.2.343.1"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.2.343.53-75","label":"3.2.343.53 to 3.2.343.75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.2.343.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.2.343.53"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}