{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.2.345.45-71","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.2.345.45-71","ref":"3.2.345.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.2.345.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.2.345.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.2.345.45.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Quod si ad litteram velis advertere (quod absit) plurimi sanctorum ista promissione fraudantur. Nam et in subsequentibus spiritualiter dictum esse declaratur. Vers. 18. Custodientibus testamentum ejus, et memoria retinentibus mandata ejus, ut faciant ea. Isti sunt filii quos superius dixit, qui praecepta Domini custodiunt, qui mandatorum ejus operibus sunt memores, non studio cantilenae. Nam et si quis Psalterium voce reddat, memor ejus non est, nisi quae praecipiuntur effecerit. Ideo enim dicta sunt, ut fiant, non ut sola vociferatione cantentur. Unde doctissimus Pater Augustinus in hoc psalmo disputans. Psalterium se non tenere professus est, nec totius legis dicta recolere; scilicet ut non solum ad audiendum, sed maxime ad faciendum cunctorum studium concitaret. Memoria est enim per quam animus repetit, quae audita, visa, factaque cognoscit. Vers. 19. Dominus in coelo paravit sedem suam; et regnum ejus omnium dominabitur. Venit ad futuri judicii formidabilem praedicationem: ne peccantium mentes insolescerent, cum ultionem venturam malorum actuum non timerent. Dicit enim, paravit sedem suam. Hoc ad illud pertinet, quando Dominus Jesus ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris, inde venturus judicare vivos et mortuos. Et ne aliqua impotentia Domini mordereris, ipsum dicit parasse sedem suam, qui judicaturus est mundum. Addidit, et regnum ejus omnium dominabitur. Ne putarent pagani daemones suos quoquo modo regnaturos, ipsum dicit dominaturum, qui paravit sedem suam, id est Dominum Christum. Vers. 20. Benedicite Dominum, omnes angeli ejus: potentes virtute, qui facitis verbum ejus, ad audiendam vocem sermonum ejus. Cum superius de hominibus propheta loqueretur, venit ad tertiam narrationem, ubi coelestes creaturas alloquitur, ut Domini laudes debeant celebrare. Et quoniam inter ipsos angelos est magna discretio, illos tantum dicit praeconio Domini dignos existere, qui ejus probantur jussionibus obedire: ostendens neque homines, neque spirituales substantias ad ministerium tantae majestatis accedere, nisi qui ejus voluntatibus obsecundant.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.2.345.25-44","label":"3.2.345.25 to 3.2.345.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.2.345.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.2.345.25"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.2.345.72-99","label":"3.2.345.72 to 3.2.345.99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.2.345.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.2.345.72"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}