{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.20.6","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.20.6","ref":"3.20.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.20.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.20.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.20.6.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Vers. 5. Dominus custodit te. Dominus protectio tua, super manum dexterae tuae. Venit ad ordinem secundum, ubi jam sibi confidenter promittit, quod videbatur fideliter expetiisse. Notandum quoque quod sic ad animam verba ista diximus fuisse conversa, ut tamen ad membra Ecclesiae aptissima collatione referantur. Dicit enim: Dominus custodit te, ille videlicet qui fecit coelum et terram. Et ne ista custodia aliquid dubietatis habere potuisset, addidit, Dominus protectio tua. Ubi est enim divina protectio, quis dubitet securam illic esse custodiam? Nam quod dixit, Dominus custodit te, Dominus protectio tua, figura est epembasis, quae Latine iteratio nuncupatur. Hanc autem quam memorat protectionem ubi esse possit, evidenter ostendit, id est, super manum dexterae tuae. Manus commune nomen est; ita enim et dextera dicitur, et sinistra; sed hic merito dextera ponitur, ubi Dominus omnia prospera promisisse monstratur; scriptum est enim in Proverbiis: Longitudo dierum et anni vitae in dextera ejus (Prov. III, 16), quod est aeterna felicitas. In sinistra autem ejus divitiae et gloria, quod saeculi hujus bona significat, quae tamen ab ipso dari posse non dubium est. Est quoque dextera ejus; quando sancti in ipsam partem ad percipienda munera segregantur. Est sinistra, quando peccatores aeterna poena damnandi sunt: illi, quia coelestia desideraverunt; isti, quia mundana secuti sunt. Legimus quoque peccatores dexteram sibi fecisse, quae tamen sinistra est, de quibus idem propheta in centesimo quadragesimo tertio psalmo dicturas est: Os eorum locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis (Psal. CXLIII, 8). Sed illa vere dicenda est dextera, ubi gratia Domini collata monstratur.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.20.5","label":"Part 3, Psalm 120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.20.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.20.5"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.20.7","label":"Part 3, Psalm 120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.20.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.20.7"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}