{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.23.5","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.23.5","ref":"3.23.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.23.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.23.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.23.5.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"Vers. 3. Forsitan vivos deglutissent nos, cum irasceretur animus eorum adversum nos. Medietas versus istius ad superiora respondet. Ita est enim sensus iste jungendus: Nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent homines in nos, forsitan vivos deglutissent nos. Hic enim distinctionem plenam ponere debemus, ut reliqua nobis iterum absoluta verborum copulatione respondeant. Nam quod dicit vivos deglutissent nos, humana consuetudo non est vivos deglutire contrarios; sed vivi deglutimur, quando aut in haereticas pravitates, aut in profundam praecipitationem culparum nefanda pravitate demergimur. Quod sanctis viris potuisset accidere, nisi eos virtus superna liberasset. Sequitur medietas versus hujus, quam tamen ad inferiorem sententiam constat esse jungendam. Dicit enim: Cum irasceretur animus eorum adversum nos. Irasceretur, dixit, quia justissimas causas non habebant. Ira enim et invidia judicio carent, dum voluntates suas mente praecipiti subsequuntur, sicut et Job dicit: Stultum occidit iracundia, et parvulum necat invidia (Job. V, 2). Quid enim adversum Dei famulos habere justum poterant, qui in eis Auctorem omnium contemnere praesumebant? Animus, Graecus sermo est άπό του άνεμου, id est quod mobilitas ejus ventis celerrimis comparetur: sive οίναψος quod sanguinem non habeat, utique qui corporalis non est; sicut in libro dictum est, quem de Anima, Domino praestante, conscripsimus.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.23.4","label":"Part 3, Psalm 123","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.23.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.23.4"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.23.6","label":"Part 3, Psalm 123","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.23.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.23.6"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}