{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.25.9","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.25.9","ref":"3.25.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.25.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.25.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.25.9.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Vers. 7. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Vers. 8. Venientes autem venient in [mss. A., B., cum] exsultatione portantes manipulos suos. Quamvis et hic versus ad generales videatur bonas operas pertinere, tamen eleemosynas maxime (sicut et aliis visum est) dignoscitur commonere; unde scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33). Nam cum dicit: Euntes, provectus vitae sanctissimae significatur, in qua bene ambulando semper acceditur. Flebant ergo quando pauperes conspiciebant nuditate detectos, frigore constrictos, inopia saeva maceratos; ut prius pietatem corde facerent, antequam manus aliquid larga praestaret. Sequitur, mittentes semina sua. Mittentes, in illo saeculo praemittentes, ubi ante facta nostra perveniunt, quam nos illuc ire possimus, sicut scriptum est: Thesaurizate autem vobis in caelo, ubi neque aerugo, neque tinea demoliuntur, neque fures effodium et furantur (Matth. VI, 20). Nec vacat quod addidit sua, ut de propriis laboribus, non de rapinis eleemosynas facere debeamus. Misericordia enim illa est, de qua alter non gemit, de qua nullus contristatus abscedit; quia illud offerendum est majestati, quod potest sub pietate conquiri. Nam cum dicat Dominus sibi dari, considera si illi aliquid de pravitate possit offerri. Addidit, Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos. Venientes, illi veniunt in exsultatione, quibus jam misericordia divina praeparatur, qui hic taliter egerunt, qualiter superna jussa praecipiunt. Illi autem ad gaudium venientes non veniunt, qui hic se nequissimis actibus polluerunt. Omnibus enim venire commune est; sed ad gaudium pervenire, beatorum. Haec dicuntur nomina conjugata, quae fiunt ex verbis generis ejusdem. Et quoniam superius dixerant metere unumquemque operam suam, in cadem metaphora veraci sententia perseverant. Addiderunt quoque, portantes manipulos suos. Messores enim, opere consummato, gremio [mss., gremia] portant ad aream quae in agro spicarum congregatione ligaverint; sic beati ferunt in aream Domini fructuosissimas actiones. Sed felix illud gremium, quod triticeis ponderibus ingravatur, ne levitas stipularum vota messoris eludat; et tunc deprehendat inanitatem laboris sui, quando jam non praevalet operari.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.25.8","label":"Part 3, Psalm 125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.25.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.25.8"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.25.10","label":"Part 3, Psalm 125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.25.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.25.10"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}