{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.3.16","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.16","ref":"3.3.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.16.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Vers. 14. Producens fenum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educat [mss. A., B., F·, educas] panem de terra. Excolit quod superius dixit, ut terra illa coelesti imbre satiata producat fenum jumentis, id est eleemosynas faciat his qui passim petunt, de quibus dictum est: Omni petenti te tribue (Luc. VI, 30). Jumenta enim appellati sunt, quia verecundiam non habentes propter ingluviem veniris, in egentium voces petulanter erumpunt sicut jumenta, quae dum esuriunt, nequaquam possunt a propriis vocibus abstinere. Herbam vero servituti hominum, hoc est, ut illi necessaria tribuantur, de quo scriptum est: Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias justum cui eam tradas. Hic enim homines appellati sunt, qui ratione plenissimi indigentiam suam tolerantiae viribus tegunt. Sic duo genera egentium talibus allusionibus exprimuntur. Sequitur, ut educat panem de terra. Educitur panis de terra, quando Domini praecepta complentur, ut de istis carnalibus atque visualibus cibus fiat unde anima coelesti refectione pascatur. Panis enim vere noster est Christus, qui tunc de terra producitur, quando aliquid indigentibus ejus consideratione praestatur. Sive hoc potest de praedicatoribus dici, qui coelestibus divitiis imperitorum hominum indigentias misericorditer expleverunt.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.3.15","label":"Part 3, Expositio In Psalmum Ciii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.15"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.3.17","label":"Part 3, Expositio In Psalmum Ciii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.17"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}