{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.3.30","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.3.30","ref":"3.3.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.30.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Vers. 29. Avertente autem te faciem tuam, turbabuntur; auferes spiritum eorum et deficient, et in pulverem suum revertentur. De illis modo dicit qui concessa Dei munera minime profitentes, quod poterant suis viribus applicabant. Contra quos Apostolus dicit: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Et in alio psalmo de tali legitur: Ego dixi in mea abundantia: Non movebor in aeternum (Psal. XXIX, 7). Ab his ergo talibus dum averterit Dominus faciem suam, nudati magno praesidio sine dubitatione turbantur; et mox ut ille spiritus superbiae, quem de rerum ubertate conceperant, ablatus fuerit, omnino deficiunt, et ad conversionem [ed., confessionem ] saluberrimam redeunt, qui in suis praesumptionibus erraverunt. Petant ergo isti remedia, sua vulnera propria delegant, ut curentur, et dicant: Exaudi me, Domine, quoniam defecit spiritus meus: ne avertas faciem tuam a me (Psal. CXLII, 7). His praestat Dominus proficuam medicinam. Sublato enim spiritu nequitiae, quo inflammabantur errantes, necesse est ut ad pulverem suum redeant, id est ad humilem confessionem, in qua indigentiam suae fragilitatis agnoscunt; et feliciores esse incipiunt, cum a sua praesumptione discedant. Inspicienda est autem hoc loco administratio Domini, qua mundus regitur, quali brevitate, vel qua proprietate discripta sit [mss. A., B., F., omnia descripta sunt]. Nam cum nos respicit, omnia profutura succedunt; et cum se averterit, humana indigentia salutari praesidio nudata succumbit.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.3.29","label":"Part 3, Expositio In Psalmum Ciii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.29"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.3.31","label":"Part 3, Expositio In Psalmum Ciii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.3.31"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}