{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.30.4.28-45","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.30.4.28-45","ref":"3.30.4.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.30.4.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.30.4.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.30.4.28.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Sed tunc qua puritate, quo desiderio, qua gratia matrem quaerit, ut animo ipsius ad lamenta permoto ejus pene doleatur amissio. Hoc desiderium, hoc votum propheta sibi comparans, ostendit quanta spes, quanta simplicitas, quantus debeat esse ardor in Domino. Ablactati enim dicuntur qui sunt a lacte prohibiti. Et merito talis facta est comparatio: quia sicut infantes ubera materna sugunt, ita fideles parvuli Scripturae divinae simplicitate nutriuntur, donec praeparentur ad solidum cibum, dicente Apostolo: Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; tanquam parvulis in Christo lac vobis polum dedi, non escam (I Cor. III, 1,2). Nec vacat quod addidit, super matrem suam, dum adhuc teneri sunt, et supra ubera materna portantur. Ipsis enim gravior est consuetudo subtracti cibi, qui [ed., quia] se escis aliis nesciunt consolari. Addidit, ita retribues in animam meam. More dictum est humanitatis. Ipsi enim nobis ponimus poenam, quando de aliqua causa juste [ed., justa] confidimus, sicut et in septimo psalmo dictum est: Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis (Psal. VII, 4,5). Sed hic ordo nobis verborum faciendus est, ut versus hujus decarminata contextio ipsa se magis exponere videatur. Si non humiliter sentiebam, sicut ablactatus super matrem suam, sed exaltavi animam meam. Sequitur compensativa conditio, ita retribues in animam meam. Ita dum dicitur, illud significatur, ut si ego te praesumpsi contemnere, tu me merito videaris abjicere. Sive sic forsitan accipi debet, ut psalmus iste contra illos videatur esse prolatus qui in aliquibus tribulationibus atque adversitatibus constituti, impatienter agunt, et nolunt remedia sustinere divina. Contra haec itaque dicit humilis et fidelis, quia differebatur audiri, cor suum in contemptum minime prosiliisse;","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.30.4.1-27","label":"3.30.4.1 to 3.30.4.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.30.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.30.4.1"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.30.4.46-49","label":"3.30.4.46 to 3.30.4.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.30.4.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.30.4.46"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}