{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.31.19","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.31.19","ref":"3.31.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.31.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.31.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.31.19.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Vers. 18. Inimicos ejus induam confusione, super ipsum autem florebit sanctificatio mea. Inimicos ejus, haereticos significat et paganos, vel quicunque contra ipsius instituta vixerunt. Ejus autem quod sequitur, Christi Domini designat adversarios. Et sicut sacerdotes Domini salutari gloria induti sunt, ita inimici ejus confusionis velamine vestiuntur, quando illi audient: Venite, benedicti Patris mei; istis vero dicetur: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 34, 41). Et ut agnosceres hoc et Patrem facere quod Filius operatur, hic Patrem dicit inimicos ejus confundere, quod Filium constat esse facturum. Ipse enim in Evangelio dicit: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Sed Patris testimonio Filii gloria decenter exponitur. Nam et alibi de unitate cooperationis dicitur: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ibidem, 17); quod etiam de Spiritu sancto intelligi debere non dubium est. Saepe enim de una persona dicitur, quod de totius Trinitatis potentia sentiatur. Sequitur, super ipsum autem florebit sanctificatio mea. Florebit ad exprimendam sanctitatem gloriosae incarnationis edicitur, quae sic floruit, sicut dicit Apostolus, ut omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 10). Quod ad comparationem dictum constat agrorum; tunc enim magnum visentibus decus exsurgit, quando amoenitates camporum floridis coloribus induuntur. Verum tanta laus continui floris quomodo potest alteri convenire, cum propheta effugatus a filio legatur esse de regno, et in quibusdam more humanitatis gravissima crimina commisisse monstretur? Dominus autem Christus quidquid egit, quidquid pertulit, floruit in ipso semper paterna sanctificatio: unde illi merito praesens psalmus aptatur, qui sine aliqua offensione fuisse cognoscitur.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.31.18","label":"Part 3, Psalm 131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.31.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.31.18"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.31.20","label":"Part 3, Psalm 131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.31.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.31.20"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}