{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.34.458.237-275","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.34.458.237-275","ref":"3.34.458.237","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.34.458.237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.34.458.237","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.34.458.237.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Venit etiam ad alias species definitionum; simulacra significans atque determinans per id quod implere non possunt. Dicit enim: Os habent et non loquentur. Quid prodest os quod non loquitur? quid oculus qui non videt? quid auris quae non audit? quid nares quae non odorantur? quid manus quae non palpant? quid pedes qui non moventur? Vocabula enim sunt vana, non officia profutura; nomina sine rebus; praesumptio caduca, non veritas firma. Quid homines in vestro exitio noxia deliramenta perquiritis? Cur quae vos destruant fabricatis? Quanto dignius ut Auctori vestro subdamini, et desinatis errorem colere quem fecialis. Unde Jeremias propheta in epistola sua Judaeos cormponens, dicit: Nam linguae eorum polita; a fabro; ipsa autem inaurata et inargentata falsa sunt, et non possent loqui (Baruch. VI, 7). Et iterum: Bestiae meliores sunt illis, qua possunt fugere sub tectum, aut prodesse sibi (Ibid., 67). Intende autem quod istis versibus et in centesimo tertio decimo psalmo abunde gentium simulacra derisa sunt; ut quos prima commonitio non correxisset, repetita denuo verecundia permoveret. Vers. 19. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Post irrisam gentilium numinum falsitatem, sententia digna prolata est; ut collatis sensibus careant, qui deos insensatos sibimet effecerunt. Conveniunt talibus personis revera quae dicta sunt. Omni enim ratione deseritur, omni prudentia vacuatur, qui usque ad hoc pervenit, ut non profutura, sed sua potius colere videatur exilia. Et intuere, quoniam fabricatores et cultores idolorum complectilur una damnatio. Vers. 20. Domus Israel, benedicite Dominum; domus Aaron, benedicite Dominum. Vers. 21. Domus Levi, benedicite Dominum: qui timetis Dominum, benedicite Dominum. Postquam gentilium simulacra derisit, in tertio ingressu laudes dominicas sanctorum dicit ore celebrandas. Sed in his duobus versibus per officia diversa discurrens admonet, ut vero Domino laus fidelium debeat personare.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.34.458.197-236","label":"3.34.458.197 to 3.34.458.236","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.34.458.197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.34.458.197"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.34.458.276-295","label":"3.34.458.276 to 3.34.458.295","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.34.458.276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.34.458.276"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}