{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.35.3","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.35.3","ref":"3.35.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.35.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.35.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.35.3.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Expositio psalmi. Vers. 1. Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Diximus per capita versuum inesse pulcherrimam varietatem, in fine autem consimilem repetitionem, et ideo capita tantum versuum exponenda sunt; fines autem eorum, qui uno tenore repetuntur, semel tantum declarasse sufficiat. Hoc tamen mente condendum est, quod ad cunctas operas quae dicuntur inferius, Domini mise ricordia sit competenter adjuncta. Confessionem saepe diximus et ad laudes Domini, et ad deploranda peccata communiter pertinere. Hic autem non unum ex duobus, sed utrumque accipiendum est; docet enim beatos viros et laudes Domino jugiter dicere, et praeterita peccata deflere. Sic enim justos intelligimus, si conversi a malo illa damnent, quae aliquando gesserunt, sicut Paulus apostolus de praeteritis ait: Non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Sequitur, quoniam bonus, qui et laudes suas clementer audiat, et supplicantibus miseratus indulgeat. Addidit, quoniam in saeculum misericordia ejus. In saeculum, scilicet in perpetuum dicit: quoniam misericordia ipsius aeternum occupat tempus. Hic praestat ut recreet [mss. G., A., B., creet; ms. F., crescat], parcit ut corrigat; ibi misericordiam bonis tribuit ut coronet.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.35.2","label":"Part 3, Psalm 135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.35.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.35.2"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.35.4","label":"Part 3, Psalm 135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.35.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.35.4"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}