{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.38.10","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.38.10","ref":"3.38.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.10.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Vers. 11. Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et sum sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Superioris sententiae causa redditur, quare nox sit illuminatio in deliciis ejus; scilicet,' quia tenebrae non obscurabuntur a te, sed potius illaminabuntur. Tenebras enim dicit mystica quaeque et profunda Scripturarum divinarum, juxta illud quod legimus in Proverbiis: Intelligit quoque parabolam et tenebrosum sermonem (Prov. I, 6); sic et in alio psalmo legimus: Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Psal. XVII, 12). Ergo istae tenebrae non obscurabuntur, sed potius illuminantur a Domino, quoniam praedicatio prophetarum ipso veniente completa est. Solet enim ad Patrem referre quod ipse facit, ut possit cooperatio sanctae Trinitatis intelligi. Sequitur, et nox sicut dies illuminabitur. Illa enim quae fuerant quasi nox sub mystica complexione tenebrosa, tanquam dies illuminata sunt, cum in adventu Domini Salvatoris prophetarum dicta patuerunt. Et bene utrumque conjunctum est, sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus, quia in utroque veritas fuit, sive cum obscura viderentur, sive cum illuminata patuerunt.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.38.9","label":"Part 3, Psalmus Cxxxyiii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.9"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.38.11","label":"Part 3, Psalmus Cxxxyiii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.11"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}