{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.38.13","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.38.13","ref":"3.38.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.13.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Vers. 14. Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terrae. Os hic non ora significat, sed illud quod venit ab ossibus; quod revera in occulto factum est, dum in interioribus corporis nostri constat esse reconditum. Quis enim ossa in homine videat, dum et caro illa vestiat, et superducta cutis abscondat? Quod si hoc magis spiritualiter velimus accipere, facilius nobis quae dicta sunt intimantur. Postquam in conditione rerum Eva de Adae costa formata est, dixit vir ejus: Hoc os de ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II, 23). Apostolus autem ad conjugatos loquens, istud mysterium ad quid pertinere possit, exponit, dicens: Hoc magnum est sacramentum, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Unde constat os Domini Ecclesiam hic debere intelligi. Et ut praedicto exemplo plenius aptemus illa quae dicta sunt, ante adventum Domini occulta fuerunt quaedam Ecclesiae sacramenta, ut baptismum sacrum, ut corpus et sanguis Domini, et caetera quae plenitudine veniente claruerunt. Addidit, et substantia mea in inferioribus terrae. Inferiora terrae fuerunt gentium culturae sordentes, quae longe tunc a Judaeorum religione distabant. Sed ipsis facta est nota substantia Domini Salvatoris, quando in ipso intelligentes divinitatem Verbi, per apostolicam doctrinam devotis mentibus acceperunt. Nam licet essent diversae nationes, per superstitiones suas inferiora terrae, superiores tamen redditae sunt Judaeis, Christianae religionis salutares regulas imbibentes.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.38.12","label":"Part 3, Psalmus Cxxxyiii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.12"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.38.14","label":"Part 3, Psalmus Cxxxyiii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.14"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}