{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.38.16","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.38.16","ref":"3.38.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.16.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"Vers. 17. Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exsurrexi, et adhuc sum tecum. In promissionibus Abrahae quas ei Dominus in Genesi fecit, legitur (Gen. XXII, 17) multiplicandum semen ejus sicut arenam maris, et sicut stellas coeli; hic autem dicit, et super arenam maris, ut ibi coaequare arenae factam comparationem, hic autem transcendere videatur. Arena enim maris significat Judaeos, propter intellectum terrenum et sterilitatem fidei. Arena enim ab ariditate dicta est. Stellas autem coeli ad populum respicit Christianum, propter claritatem scilicet religionis et splendorem fidei. Dinumeraturum se ergo promittit Christus Dominus populum fidelem, qui super illum Judaicum multo numerosior invenitur. Necesse enim fuit ut vinceret unam gentem numerositas aggregata nationum. Addidit, exsurrexi et adhuc sum tecum. Hic occultis omnino verbis atque paucissimis adventum suum secundum designat, quando judicaturus est mundum. Exsurrexi tempus significat resurrectionis suae. Adhuc tecum sum, dum sedet ad dexteram Patris quasi in occulto, dum adhuc me homines videre non praevalent, usque ad illud scilicet tempus quando regnum meum evidentissime hominibus innotescat. Adhuc enim futurum significat tempus, non quod ab ipso aliquando dividendus est, sed quoniam qui est modo nobis invisibilis, omnibus postea gentibus apparebit.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.38.15","label":"Part 3, Psalmus Cxxxyiii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.15"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.38.17","label":"Part 3, Psalmus Cxxxyiii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.38.17"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}