{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.4.357.331-357","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.4.357.331-357","ref":"3.4.357.331","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.4.357.331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.4.357.331","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.4.357.331.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"a quo signo nec reges eorum, id est priores excepti sunt, quando erant altissimae abyssi demersione morituri. Sed hoc inter caetera plus videtur esse mirabile, ut nec regum domus ab hac plaga cernerentur exceptae, quibus multorum ministeria talia poterant submovere portenta; ut evidenter detur intelligi, nullis opibus nullisque solatiis divinis posse jussionibus obviari. Vers. 31. Dixit, et venit cynomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum. Quarta plaga subsequitur, Dixit, et venit. In magnam significantiam duo ista conjuncta sunt, quia Divinitatis imperium nullum potest sustinere tarditatis obstaculum. Nam si evidenter intendas vel ipsa verba quae sibi videntur esse sociata, tamen per syllabas suas aliqua mora protrahuntur. Jussio autem Domini non dilatat tempus, quando jam ipsa voluntas effectus est. Cynomyia significat muscam caninam, quae caeteris muscis omnino mordacior est, et importunitate sua violentior, unde infesti ac saevissimi animalis derivativum nomen accepit. Ciniphes genus est culicum fixis aculeis permolestum, quas vulgus consuevit vocare zinzalas. Agnoscant homines qui fatuis elationibus intumescunt, quoniam Pharao ille saevus et durus nec muscis par esse poterat, qui se de tanta regni elatione jactabat. In omnibus autem finibus eorum dicit, ne quis AEgyptiis locus a perniciosa clade sentiretur exceptus. Vers. 32. Posuit pluvias eorum in grandinem, ignem comburentem in terra [ms. E. et ed., terram] ipsorum. Vers. 33. Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum, et contrivit omne lignum finium eorum. Ultio quinta narratur. Similis est superiori sententiae et ista locutio, ubi ait: Posuit in eis verba signorum suorum. Posuit, statuit significat ac decrevit, AEgyptiorum enim adhuc plagarum enumeratio perseverat, ut pluvia quae ad fecunditatem terrae datur, converteretur in grandinis noxiam vastitatem; cujus ictus non minus intercipit, quam ubi lapidum copia densa ceciderit. Haec agrorum liquoreum probatur incendium, cum tactu noxio fructus arefacit, quoscunque saxatilis unda percusserit.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.4.357.296-330","label":"3.4.357.296 to 3.4.357.330","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.4.357.296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.4.357.296"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.4.357.358-385","label":"3.4.357.358 to 3.4.357.385","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.4.357.358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.4.357.358"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}