{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.4.357.55-86","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.4.357.55-86","ref":"3.4.357.55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.4.357.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.4.357.55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.4.357.55.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Exponit quod superius dixit, Confitemini Domino. Cantate enim ad hymnos pertinet offerendos; psallite ad pias operas explicandas. Et tunc dixit narranda mirabilia, quando fuerint duo ista praemissa. Omnia enim, significat ista quae dicturus est. Non est enim humanarum virium omnia narrare quae virtus Divinitatis operatur, sicut in centesimo quinto psalmo dicturus est: Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus (Psal. CV, 2)? Sed istud schema dicitur a parte totum, quod in Scripturis divinis frequenter invenies; nec aliter recte potest Evangelii dictum illud intelligi: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14); quasi non et animam simul assumpserit, quam specialiter liberare dignatus est. Vers. 3. Laudamini in nomine sancto ejus; laetetur cor quaerentium Dominum. Ne quis forsitan suis viribus applicaret, cum boni aliquid operatur, cautus doctor fragiles monet dicens, non in sensu proprio, sed in Domino esse gloriandum; ut jactantiam falsam refugiant, cum haec a Divinitate concessa esse cognoscant; sicut et in alio psalmo legitur: In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXIII, 3). Non ergo vetat ut laudemur, quia bonis actionibus non potest res ista denegari; sed ut in Domino laudemur, qui praestat illa quae bene gerimus. Et ut consolationem dc tali re sumerent, adjecit: Laetetur cor quaerentium Dominum; scilicet inde laetetur, si praedicatur in Domino; non autem si de suo posse laudatur. Praecipuum nobis et gloriosum siquidem esse debet, quando nomen ejus extollitur, qui nobis beneficia profutura largitur. Unde nimiae impudentiae fuit aliquid quosdam adversus hoc dicere, contra quos non tam crebra testimonia, sed pene lex lota prolata est. Vers. 4. Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper. Hortatur ut se ad praemia futura confirment, qui eum quaerere delegerunt. Sed istud desiderium, ista inquisitio non est hic aliquo tempore finienda: quoniam addidit, semper, maxime cum legatur: Qui petit accipit, et qui quarti invenit, et pulsanti aperietur (Luc.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.4.357.29-54","label":"3.4.357.29 to 3.4.357.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.4.357.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.4.357.29"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.4.357.87-119","label":"3.4.357.87 to 3.4.357.119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.4.357.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.4.357.87"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}