{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.43.19","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.43.19","ref":"3.43.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.19.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Vers. 17. Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cujus est Dominus Deus ejus. Hic versus duas quidem, sed diversas probatur continere sententias. Una est eorum qui sibi videntur felices, altera vero beatorum. Ait enim: Beatum dixerunt populum cui hac sunt; scilicet superiora quae dicta sunt. Sic judicant qui veritatis discipuli non fuerunt, mundi divitias praeferunt, et coelestia regna contemnunt: beatitudinem putantes, aut oves fetosas aspicere, aut boves crassissimos possidere. Audite, male persuasi; audite, dementes, in sinistra poni quae putatis esse magnifica. Sic enim de sapientia legitur: In dextera ejus anni vitae; in sinistra ejus divitiae et gloria (Prov. III, 16). Audiamus nunc quid dicatur de turba fidelium: Beatus populus cujus est Dominus Deus ejus. Post illam irrisionem quae de sceleratis facta est, venit ad penetralia sapientiae, hoc est ad vocem ipsam sanctissimae veritatis. Definit enim veraciter qui sit beatus populus; scilicet, cujus est Dominus Deus ejus. Dicendo, cujus est Dominus, sanctos viros significat, et probabili se conversatione tractantes. Illorum enim Dominiis non dicitur, qui ejus nequaquam praedicationibus acquiescunt. Ipsi enim Dominum habent Christum, qui et ejus servi specialiter nuncupantur. Addidit quoque, Deus ejus, id est quibus propitius esse dignatur. Saepe enim sic legimus a fidelibus dictum: Deus meus, et Dominus meus (Joan. XX, 28). Nam si nos servi ejus integre dicimur, ille Dominus noster veraciter nuncupatur. Sic paucis verbis beati populi definitio plenissima veritate completa est.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.43.18","label":"Part 3, Psalm 143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.18"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.43.20","label":"Part 3, Psalm 143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.20"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}