{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.43.4","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.43.4","ref":"3.43.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.4.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Vers. 2. Misericordia mea et refugium meum; sus ceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi: subjiciens populos sub me. Nomina ista de beneficiis collatis sine dubitatione venerunt; ut quia multiplices causas in uno psalmo retexere prolixum fuit, brevitatis compendio proderentur. Quae figura dicitur hypozeuxis, quando diversa verba causis singulis apta redduntur. Misericordiam quippe cum ipso fecit Dominus, quando eum de fratribus suis ultimum per Samuelem prophetam ad regale culmen elegit. Refugium, quando contra tam immanissimum hostem consilium dedit, ut eam petra dejiceret cnm quo non poterat armorum pondere dimicare. Susceptor fuit, quando eum fecit a Saule in generum suscipi, ut suo Domino jungeretur, qui prius fuerat servientium conditione subjectus. Liberator fuit, dum eum a periculo regiae indignationis eripuit. Protector, quando in spelunca latens in Saulem regem jus ultionis accepit. Unde singulis nominibus decenter expressum est, quod ei fuerat Domini largitate concessum. Et vide quid sequitur: et in ipso sperabo. Post tanta beneficia vir sanctus scivit a tali spe non esse cessandum; sed quanto plus ab eo acceperat, tanto magis amplius expetebat. Addidit, subjiciens populos sub me. Sive hoc de futuro dicit, quia populis imperaturus erat; sive magis populos sibi memorat esse subdendos, quos in spiritu videbat semini suo, id est, Christo Domino subjugandos, sicut in secundo psalmo ait: Postula a me et dabo libi gentes haereditatem tuam (Psal. II,8).","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.43.3","label":"Part 3, Psalm 143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.3"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.43.5","label":"Part 3, Psalm 143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.43.5"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}