{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.45.7","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.45.7","ref":"3.45.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.45.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.45.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.45.7.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"Vers. 5. Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deb ipsius. Explosis noxiis cogitationibus, quibus humanum genus tanquam gravissimis morbis inficitur, propheta ad secundum venit ingressum, in quo tanquam salutare poculum humanis mentibus porrigit ebibendum. Non enim tantum prohabuit inutiles praesumptiones, sed etiam quae fuerant appetenda praemonuit. Dicit enim de ipsa cogitatione fieri beatum, qui sperat in Dominum. Jacob vero patriarcham ideo saepe diximus poni, quoniam post illam angeli luctam primus ipse appellatus est Israel, Id est vir videns Deum. Quod vocabulum ad omnes electos competenter aptatur. Adjutor enim ideo positum est, ut nos ad bonos nisus nominis ipsius intelligentia concitaret. Illis enim adjutor est, qui ipso donante virtutum gradus ascendere bonis intentionibus enituntur. Sequitur, spes ejus in Domino Deo ipsius, Ad superiorem sententiam pertinet ista prosecutio: quia Beatus est cujus spes esse cognoscitur in Domino Deo suo. Dicendo enim, spes, patientiam praesentium significat, et desideria futurorum. Nam quodlibet istud in hoc mundo Christianus patiatur, aeternae beatitudinis cogitatione reficitur. Sed quoniam esse poterat et cultoribus daemonum spes in deo suo, singulis variisque commatibus per unam speciem definitionis usque ad finem psalmi Dominum Christum designat, in quo debeat spes esse fidelium.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.45.6","label":"Part 3, Psalm 145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.45.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.45.6"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.45.8","label":"Part 3, Psalm 145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.45.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.45.8"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}