{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.6.367.122-153","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.6.367.122-153","ref":"3.6.367.122","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.122","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.122.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Adjecit, infirmati sunt, id est a saeculi praesumptione dejecti sunt; ut facilius ad poenitentiae remedia pervenirent, si incitamenta contumaciae perdidissent. Additum est, nec fuit qui adjuvaret, subaudiendum, alter. Nemo enim praestat periclitanti, nisi cui omnipotens Deus praeceperit subvenire. Vers. 13. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Vers. 14. Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum disrupit. Ecce quare humiliati sunt, quare infirmati; scilicet ut ad Dominum clamarent, delicta propria confitentes. Silebant enim in elatione positi, velut insensata pecora nullum verbum salutare fundebant. Compunctio facta est, et tunc vocem proficuam reddiderunt. Et inspice misericordiae Domini quibus distinctionibus exponuntur. Primo, de necessitate [ad., necessitatibus] liberavit eos, qui premebantur servitute diaboli. Deinde, a superstitionum suarum tenebris eduxit animas peccatorum sorde pollutas. Tertio, non dixit, vincula eorum solvit, sed, disrupit. Sic diaboli tyrannica potestas Christo veniente disrupta est, ut nunquam in illam qua fuit dominationem redire praevaleat. Vers. 15. Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Venit ad tertiam sectionem, ubi illum versum repetit, quem in secunda parte jam dixit. Hi sunt intercalares, quasi in medio calle positi, id est in carminis itinere constituti. Admonet enim liberatos [mss. A., B., F., liberatori] gratias agere, quia januas peccatorum et malorum omnium claustra virtus divina confregit. Vers. 16. Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Haec est causa qua dicit Domino confitendum, quia pro liberatione nostra portas aeneas vectesque confregit, ut ipso nobis viam praebente, vitam istam possimus sub securitate transire. Portae sunt aeneae hominum consuetudines vitiosae, quae nos ita in peccatorum atriis recludunt, ut exeundi nequeant praebere licentiam. Vectes autem ferreos, spiritus immundos non improbe videmur accipere, qui illas januas peccatorum, ne circumdatos exire liceat, obserare[mss.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.6.367.93-121","label":"3.6.367.93 to 3.6.367.121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.93"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.6.367.154-184","label":"3.6.367.154 to 3.6.367.184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.154"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}