{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.6.367.185-212","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.6.367.185-212","ref":"3.6.367.185","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.185","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.185.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Venit enim Dominus Salvator, qui nos reficeret ac sanaret: ne spiritualis cibi jejunia peccatorum corda consumerent. Nam quod ait, Misit verbum suum, ad charitatem dicitur Patris, non ad imparilitatem potentiae; nam mittitur et a Filio Spiritus sanctus, sicut et ipse in Evangelio ait: Expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Para clitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos (Joan. XVI, 7). Et iterum Filius mittitur ab Spiritu sancto, sicut Isaias de Christo ait: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me (Isai. LXI, 1). Mittitur etiam potior a minore, sicut Tobias angelum misit. Sed neque minor est Filius dum a Patre mittitur, nec Spiritus sanctus Filio, quoniam ab eodem destinatur. Iste siquidem sermo ad concordiam pertinet, non ad distantiam potestatis; nam aequalitatem esse in Trinitate potentiae vel naturae, in Scripturis divinis frequenter asseritur; quod inter alios decenter a Patre nostro Augustino in libro Testimoniorum constat esse collectum (Et ser. 181, de Temp.). Vers. 21. Confiteantur Domino misericordia ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Quarta sectio repetitis versibus quibus expositio praedicta sufficiet. Commonet autem sacerdotes ut Domino sacrificent, et mirabilia ejus populis non desinant praedicare. Vers. 22. Et sacrificent sacrificium laudis, et pronuntient opera ejus in exsultatione. Domino sacrificium reddit qui laetus hostiam laudis obtulerit: quia multo praestantius est cum bonis actibus psalmodiae illi jubilationes offerre, quam pecudum victimas immolare. Nam qualia sacrificia sint praebenda consequenter exponit; scilicet ut praedicatores beneficia ejus tacere non debeant; quatenus et ipsi reddant debitum, et fidelibus competens doctrina [mss. A., B., F., medicina]monstretur. Sed qualis sit ista pronuntiatio aptissimo verbo declaratur, id est in exsultatione; non tristis, non diffidens, sed laetus atque promptissimus, ut ab audientibus possit intelligi confidentia praedicantis.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.6.367.154-184","label":"3.6.367.154 to 3.6.367.184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.154"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.6.367.213-243","label":"3.6.367.213 to 3.6.367.243","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.213","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.213"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}