{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.6.367.365-393","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.6.367.365-393","ref":"3.6.367.365","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.365","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.365.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Sequitur, et effusa est contentio super principes eorum. Breviter sacerdotes haereticorum designati atque notati sunt, a quibus merito dicitur effusa contentio; quia non salutari doctrina, sed tantum mortifera loquacitate contendunt; quippe qui Scripturas divinas locis aliquibus suscipiunt, et pro parte maxima derelinquunt. Hi quoniam sua vanitate seducti sunt, per invia labuntur erroris: quippe qui viam salutis deserunt, et tortuosis semitis immorantur. Audiant ergo ubi ambulant, et quo possint pervenire cognoscant. Vers. 41. Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. Vers. 42. Videbunt recti, et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum. Superius de arrogantibus haereticis dixit, nunc ad humiles catholicos redit, principes illorum jejunos deserens, et istorum pauperes adjutorio coelesti reficiens. Iste enim pauper est unus ex [ms. G. et ed., in] omnibus, qui mundanis illecebris derelictis, continue januam coelestis misericordiae pulsat, ut in illam familiam mereatur admitti, quae sicut oves innoxiae simplicitatis honore decorantur. Hoc cum sancti viderint, sine dubitatione gaudebunt, quia fidelem respiciunt suis coetibus acquisitum. Quo facto diaboli iniquitas obmutescet, quando electis Domini non erit quod possit opponi. Vers. 43. Quis sapiens et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini? Mirabilis psalmus decoro fine conclusus est. Quis sapiens? ac si diceret: Qui vere sapiens est custodit ista quae dicta sunt, ut Christi se magis velit esse pauperem, quam haereticorum principem; ut eligat se coelestis Regis pulsare januam, quam docere verba nocentia. Iste enim qui potuerit sic eligere, sic judicare, tunc accipiet misericordias Domini, quae nullo possunt tempore terminari. Conclusio psalmi. Licet omnia psalmi hujus suavi fuerint praedicatione narrata, ille tamen locus animum meum praecipua delectatione permulsit, qui Dei Ecclesiam brevi complexione de cunctis dicit mundi partibus adunandam. Ait enim: De regionibus congregavit eos.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.6.367.336-364","label":"3.6.367.336 to 3.6.367.364","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.336","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.336"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.6.367.394-400","label":"3.6.367.394 to 3.6.367.400","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.394","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.394"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}