{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.6.367.71-92","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.6.367.71-92","ref":"3.6.367.71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.71.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Clamaverunt, significat magno desiderio quaesierunt. Quae tamen compunctio a Domino venit, ut illud desideranter petatur, quod cognoscitur esse proficuum. Et ut vim ipsius nominis indicaret, addidit, cum tribularentur. Quo tempore clamor cordis totis viribus excitatur, quando et imminens periculum timetur, et praesumptio humana subducitur. Sed vide quid clamor iste praestiterit; videlicet ut et de necessitatibus liberarentur, et semitas veritatis agnoscerent; quatenus qui pridem in invio errore vagabantur, accepta via sanctissimae religionis ad Ecclesiae beatae feliciter atria pervenirent. Vers. 8. Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Venit ad secundam sectionem, in qua commonet jam fideles ut Domino gratias referre non desinant, qui ejus copiosa beneficia perceperunt. Veraciter autem et salutariter dictum est debere Domino confiteri misericordias suas, quia quidquid in nobis videtur laudabile, ejus constat esse clementiae, qui peccata relaxat, spem tribuit, et ad bonitatis suae dona perducit. Nam quod dicit pluraliter, misericordias, illud significat, quoniam multis quidem, sed diversa largitur, sicut dicit Apostolus: Sed unusquisque proprium donum habet ex Deo, unus quidem sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7). Quapropter pio Domino semper dignum est confiteri, qui nos et a periculis liberat, et splendore suae pietatis illuminat. Miracula vero quae fecit tempore incarnationis suae, per evangelistas et apostolos posteris dicit esse praedicanda, sicut constat effectum. Memento autem quod hic versus per quatuor divisiones usque ad finem sine aliqua permutatione repetitur, ut sicut de quatuor mundi partibus dicit Ecclesiam congregatam, ita de totidem cardinibus orbis laudes misericordiae ipsius devotis mentibus offerantur. Vers. 9. Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. Inanis est anima, quando mundi perversitatibus occupata, ad Creatorem suum reverti nulla devotione festinat. Animam vero esurientem dicit, quando jam divina gratia visitata ad Domini [mss.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.6.367.44-70","label":"3.6.367.44 to 3.6.367.70","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.44"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.6.367.93-121","label":"3.6.367.93 to 3.6.367.121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.93"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}