{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In Psalterium Expositio 3.7.15","citation":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.7.15","ref":"3.7.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.7.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.7.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.7.15.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"In Psalterium Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"Vers. 13. In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. Haec et Domini Salvatoris et cunctorum fidelium vox est, quoniam spiritualibus atque carnalibus inimicis efficaciter divinis virtutibus obviatur. Audiant quoque hunc psalmum, qui carnem Domini dicunt et divinitatem unius esse naturae; quos merito coelestis orator Ambrosius in libro de Incarnatione Domini (Cap. 6) increpat dicens: Quae tantum sacrilegium inferia vomuerunt? Jam tolerabiliores sunt Ariani, quorum per istos perfidiae ipsius robur adolescit; ut majore contentione asserant Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius non esse substantiae: quia isti divinitatem Domini et carnem substantiae unius dicere tentaverunt, et caetera quae locus ipse noscitur continere mirabilis. Quapropter intelligant illis se scelestiores potissimum dictos, quos a se universalis Ecclesia reddit extraneos. Non immerito; nam cum Verbum caro factum Christi nomen acceperit, aliudque sit Verbum, aliud caro: in una natura positus (sicut ipsi volunt) dici Christus, non potest inveniri nequior perfidia (nisi fallor) cunctis haeresibus. Nam cum diversae particulatim tangant majestatis injuriam, haec sola (proh dolor!) ausa est praesumere, unde et ipsum nomen fidei nostrae nitatur funditus abrogare. Sciendum sane hunc psalmum sextum esse ex his quos de duabus naturis locuturos esse praediximus.","prev":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.7.14","label":"Part 3, Expositio In Psalmum Cvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.7.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.7.14"},"next":{"citation":"In Psalterium Expositio 3.7.16","label":"Part 3, Expositio In Psalmum Cvii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.7.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.7.16"},"credit":{"text":"Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}