{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 1.21","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.21","ref":"1.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.21.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"Provocandi sumus affectuosis civium studiis ad augmenta civitatis: quia nemo potest diligere quod habitatores intelligit non amare. Unicuique patria sua charior est, dum supra omnia salvum fore quaeritur, ubi ab ipsis cunabulis commoratur. Quapropter votis paribus invitemur ad dona; quatenus quod sponte tribuimus, duplicata gratia conferamus. Et ideo nulli grave sit, Romanis fabricis deputatae pecuniae reddere rationem, cum pura conscientia desideret se probari: quando fructum laboris sui capit, dum ad nos prospera de se pervenire cognoscit. Quocirca præsenti decernimus jussione, Romanæ civitatis fabricas vos debere discutere, si labor operis concordat expensis, vel si apud aliquem constet rcsidere pecuniam, quae non sit fabricis expensa, deputatae rei reddat erogandam. Quibus rationibus evidenter expressis, ad nos instructionem fldelissimam destinate; ut judicio nostro respondere videamini, qui estis ad indaginem veritatis electi. Nullum enim de largitate nostra fraudari velle credimus, quando in tali negotio et de propriis facultatibus eum impendere posse judicamus. Aves ipsæ per acra vagantes proprios nidos amant; crratilcs feræ ad cubilia dumosa festinant; voluptuosi pisces campos liqnidos transeuntes, cavernas suas studiosa indagatione perquirunt; cunctaque animalia ibi se norunt refugere, ubi longissima cupiunt aetate conslarc. Quid jam de Roma debeamus dicere, quam fas est ab ipsis liberis plus amari?","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 1.20","label":"Book 1, Letter 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.20"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 1.22-2","label":"Book 1, Letter 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.22-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.22-2"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}