{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 1.22-38","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.22-38","ref":"1.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.22.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"huic etiam vel solum grave judiciorum pondus adjectum est. Cui ideo leges visæ sunt immensum onus imponere, dum ad ipsam, honoris gratia, maluerunt pene nmnia pertinere, Quod enim spatium possis publico labori subripere, quando in unum pectus contluit, quidquid utilitas generalitatis exposcit? Addimus etiam, quod frequenter quæsturæ vicibus ingravato otii tempus adimit crebra cogitatio, et velut mediocribus. fascibus insudanti, illa tibi de aliis honoribus principes videntur imponere, quae proprii judices nequeunt explicare. Hæc autem facis nulla vendendo, sed exemplo proprii genitoris, a aperantibus accipis solos laborea; sic petentibus praestando gratis, sub continentiae munere cuncta mercaris. Regum quinetiam gloriosa colloquia pro magna diei parte in bonum publicum te occupare noverunt; ut fastidium sit otiosis exspectare, quae tu continuo labore cognosceris sustinere. Verum hoc magis tibi ad suffragium laudis potest proficere, si inter tanta et talia valueris legenda proferte; deinde quod rudes viros, et ad rempublicam conscia facundia praeparatos, labor tuus sine aliqua offensione poterit edocere, et usum quem tu inter aitercantium pericula jactatus exerces, illos qui sunt in tranquillitate positi, contingit felicius adipisci. Proinde, quod salva fide, qua frueris, dissimulare non poteris, tanta regum beneficia si pateris ignorari, frustra maluisti benigna festinatione concedi. Noli, quaesumus, in obscurum silentii revocare, qui te dicente meruerunt illustres dignitates accipere. Tu enim illos assumpsisti vera laude describere, et quodammodo historico colore depingere. Quos si celebrandos posteris tradas, abstulisti, consuetudine majorum, morientibus decenter interitum. Deinde mores pravos corrigis auctoritate rectoris [mss., regis], excedentis audaciam frangis, timorem legibus reddis; et adhuc dubitas edere, quod tantis utilitatibus probas posse congruere Celas etiam, ut ita dixerim, speculum mentis tuæ, ubi te omnis aetas ventura possit inspicere. Contingit enim dissimilem filium plerumque generari: oratio dispar moribus vix potest inveniri.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 1.1-21","label":"1.1 to 1.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.1"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 1.39-58","label":"1.39 to 1.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.39"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}