{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 1.25","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.25","ref":"1.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.25.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":169,"text":"Nil prodest initia rei solidare, si valebit praesumptio ordinata destruere. Illa sunt enim robusta, illa diuturna, quæ prudentia incipit et cura custodit. Atque Idea major fed., non minor] in conservandis rebus quam in inveniendis adhibenda cautela est: quia de initiis praedicatio debetur invento, de custoditis autem acquiritur laudata perfectio. Dudum siquidem propter Romanae maenia civitatis, ubi studium nobis semper impendere infatigabilis ambitus erit, portum Lucini depntatis redditibus reparari jussio nostra constituit; ut viginti quinque millia tegularum annua illatione praestentur; simul etiam portubus junctis, qui ad illa loca antiquitus [mss., antiquitate] pertinebant, et nunc diversorum usurpatione suggeruntur invasi. Cuncta ergo ad statutam præstationem facies sine dilatione revocari: quia licet nostra jussa pro sua reverentia in nullo violanda sint, ea tamen custodiri volumus maxime, quae Urbis faciem videntur ornare. Quis enim dubilet, fabricarum miracula hac provisione servata, et pendenti saxo formatas [msa., tornatas] cameras tegularum tegmine custoditas? Ut antiqui principes nobis merito debcant suas laudes, quorum fabricis dedimus longissimam juventutem a; ut pristina novitate,reluceant, quae jam fucrant veternosa senettute fuscata.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 1.24","label":"Book 1, Letter 24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.24"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 1.26","label":"Book 1, Letter 26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.26"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}