{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 1.26","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.26","ref":"1.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.26.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"Nefas est apud eos fidem beneficii prioris imminui, quibus alia convenit a nostra saepius largitate præstari. Sed sicut quae semel annuimus rescindi in perpetuum non merentur, sic qui largitatem nostram moderatis precibus impetrarunt, nostrorum terminos præstitorum immodica non debent praesumptione transcendere. Unde quia religiosi studii reverentia commonemur, ut quae dudum Ecclesiae viri venerabilis Versilliæ antistitis praestitimus, valere in perpetuum censeamus; nunc quoque illustrem magnificentiam tuam duximus admonendam, quatenus superindictorum onera titulorum [id eat, extraordinariorum tributorum], praefata Ecclesia in ea summa non sentiat, quæ usque a magnifici viri Cassiodori patricii, pura nobis fide et integritate comperti, temporibus est soluta. Ea vero quæ a tempore beneticii ad Ecclesiam vestram ab aliquibus est translata possessio [mss. Gr. et Cuj., professio], commune cum universis possessionibus [Gr. et Cuj., possessoribus] onus solutionis agnoscat, et illius subjaceat functioni, cujus nacta est jura dominii. Alioqui grata nobis I augmenta eorum esse non possunt, qui fisci damno proficiunt. Sufficiat possessori compendium pensionis. Tributa sunt purpuræ, non lacernae. Lucrum cum invidia periculum est; quanto melius omnia moderata gerere, quae nullus audeat accusare!","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 1.25","label":"Book 1, Letter 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.25"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 1.27","label":"Book 1, Letter 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.27"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}