{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 1.31","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.31","ref":"1.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.31.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Spectacula voluptatum, lætitiam volumus esse populorum; nec erigere debet motus irarum, quod ad remissionem animi constat inventum. Ideo enim tot expensarum onus subimus, ut conventus vester non sit seditionis strepitus, sed pacis ornatus. Mores peregrinos abjicite; Romana sit vox plebis, quam delectet audiri. Convicia nec gaudium pariunt; nec de lætitia procreantur, Hoc fuit certe, quod culpabatis in exteros. Nolite modo vitia turbulenta contrahere, quae videtis alios abjecisse. Atque ideo edictali programmate definimus (Vide lib. seq., epist. 24, 25), ut si atroces injurias in quempiam senatorum vox injusta præsumpserit, noverit se a præfecto Urbis legibus audiendum; ut pro facti qualitate discussa, excipiat promulgatam jure sententiam. Verum ut omn e semen discordiæ funditus amputetur, præfinitis locis pantomimos artes suas exercere præcipimus; quod vos potcrit instruere ad præfectum Urbis data preceptio. Tantum est, ut animis compositis peragatis lætiliam civitatis. Nibil est enim, quod studiosius vos servare cupimus quam vestrorum [ed. Niv., virorum] veterum disciplinam; ut quod ab antiquis laudabile sem per habuistis, sub nobis potius augeatis. Soletis enim aera ipsa mellifluis implere clamoribus c, et uno sono dicere, quod ipsas quoque belluas delectet audire; profertis voces organo dulciores; et ita sub quadam harmonia citharae concavum theatrum per vos resonat, ut tonos possit quilibet credere [subaudi, potius] quam clamores. Nunquid inter ista rixæ decent, aut inflammata contentio? Abjicite furores, læti, iram gaudentes excludite. Taliter enim animi aliorum temperari possunt, cum vestri favores [ed. Niv., faulores] suaviter audiuntur.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 1.30","label":"Book 1, Letter 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.30"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 1.32","label":"Book 1, Letter 32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.32"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}