{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 1.32","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.32","ref":"1.32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.32.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Eximiae Urbis praesulem, pacis convenit esse custodem. Nam a quo melius moderatio debet sperari, quam cui potuit Roma committi? Illa enim mater omnium dignitatum viros sibi gaudet praesidere virtutum. Et ideo honori tuo debes animos exaequare, ut quod nostris adeptus es beneficiis, tuis ineritis invenisse credaris. Circumspicere te decet, ne qua in spectaculis seditionum causa nascatur, quia tuum praeconium est populus quietus. Sit insultandi consuetudo moderata, ut nec libertati pereat honesta licentia, nec desit moribus disciplina. Quocirca sicut nostris oraculis et amplissimum ordinem docuimus, et plebem decrevimus admoneri, hoc tuam quoque magnitudinem observare censemus; ut si a quoquam irrogata fuerit injuria senatori, confestim loquax temeritas legum severilate plectatur. Si vero senator, civilitatis immemor, quemqualu ingeuuum nefaria fecerit caede vexari, protinus relatione transmissa perennitatis nostræ mulctam perculsus excipiat. Meminerint enim cuncti sic spectaculorum studia partesque dividere, ut in patria debeant esse concordes; nec ad hoc voluptatum sibi exhiberi certamina, ut exinde hostilis ira fervescat. Verum, ne posthac ulla possit iterum furiosa couteutio provenire, Helladius de medio, voluptatem populis praestaturus, introeat: habiturus aequalitatem menstrui cum caeteris partium pantomimis [Niv et Gam., Gr. et Cuj., Prasini pantominus]. Illud etiam, quod crebras inter eos seditiones exagitat, prasenti jussione definimus, ut amatores Helladii, quem de medio saltare praecepimus, sine utriusque partis studio, spectandi eis, ubi delegerint, libera sit facultas. Si vero corum lubrica voluntas in unius coloris favorem mi-, giaveril, studia sua populus tain in circo quam thea- Vro babeat pro parte quam diligit; ut is qui præsumpserit vetita, ipse judicetur quæsiisse discordiam.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 1.31","label":"Book 1, Letter 31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.31"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 1.33","label":"Book 1, Letter 33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.33"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}