{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Variarum Libri Duodecim 10.14","citation":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 10.14","ref":"10.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.14.md","author":{"name":"Cassiodorus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus"},"work":{"title":"Variarum Libri Duodecim","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Licet vobis sit insitum dominos vestros pura mente diligere, et obsequiis id agere, ut regnantis animam possitis habere placabilem: hoc tamen majorum vestrorum semper proprium fuit, ut tanquam membra capiti, ita suis principibus viderentur adjungi. Quam enim vicissitudinem reddat, qui maximo labore defenditur, cujus per dies singulos civilitas custoditur, nisi ut illos diligat supra omnia, per quos habere probatur universa [Ac., immensa]? Absit enim a temporibus nostris ut in vobis aliquid tale reperiamus, quod nostris indignationibus esse possit idoneum. Fides vestra, quae vos hactenus asseruit, modo potius evidenter ostendat [Niv. et Gar., ostendatur]. Non varium [Ed. vanum], nou dolosum, nec seditionibus plenum populum decet esse Romanum. Mali mores vestro nomini probantur adversi. Sed hoc quoque mirabile est, quod gravitatem vestram cogimur admonere, quam constat semper sponte sapuisse. Nullæ vos ineptæ suspiciones, nulla timoris umbra deterreat. Habetis principem qui pietatis studio optet in vobis invenire quod diligat. Hostibos vestris, non defensoribus obvietis. Invitare, non excludere debuistis auxilium. Sed sensus iste fortassis eorum est qui mmus probantur intelligere quae generaliter poterant expedire. Ad vestrum potius redite consilium. Nunquid vos nova gentis facies ulla deterruit? Cur expavistis, quosparentes hactenus nominastis? Qui relictis familiis ad vos venire properabant, de vestra erant potius securitate solliciti. Quando, rogo, talis ab illo vicissitudo recepta est, cui salutis praemia debebantur? Illud enim, quod ad nos attinet, scire debuistis, quia die noctuque incessanter optamus ut quod parentum nostrorum temporibus constat enutritum, sub nobis potius divinis auxiliis augeatur. Ubi enim fama regnantis erit, si vos (qood absit) patiamur imminui? Nolite talia cogitare, qualia nos minime videtis assumere. Imo magis, si quis aliqua iniquitate depressus est, spem de bona conscientia non amittat, quoniam sublevare cupimus quos intendere probis moribus invenimus. Aliqua etiam vobis per ilium dicenda commisimus; ut nostrum circa vos in omni arte animum roitium sentientes, jugibus (sicut oportet) obsequiis et oratione sincera devoti esse debeatis.","prev":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 10.13","label":"Book 10, Letter 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.13"},"next":{"citation":"Variarum Libri Duodecim 10.15","label":"Book 10, Letter 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.15"},"credit":{"text":"Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}